Porro fames erat in terra, et filii prophetarum decem venerant ad Elisaeum. Qui dixit uni de pueris: Coque pulmentum filiis prophetarum. Qui egressus, ut colligeret herbas agrestes, invenit quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas nesciens quid esset, et concidit in ollam pulmenti. Hae sunt agrestes cucurbitae amarissimae, minores his quae in hortis nascuntur; vel, ut quidam dicunt, herba est, quasi vitis se diffundens in sepibus, fructu modico, purpureo et rotundo, cum maturus est. Cumque gustassent recumbentes de coctione hac clamaverunt: Mors in olla, vir Dei! id est amaritudo quasi in morte, vel mortifera. Et allatam farinam misit in ollam, et dulcorata est esca. Vir autem quidam detulit viro Dei panes primitiarum, et viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera, id est grana confricata. Non est intelligendum de panibus primitiarum, quae offerebantur in Pentecoste, neque de polenta, quae offertur in Pascha. Sed quia fames erat in terra festinanter de tritico adhuc recente fecerat iste panes, quos fecit Elisaeus apponi populo. Quidam dicunt centum viris, quia minister dixit: Quantum est hoc, ut apponam centum viris. Sed intelligendum, ut apponam, etiam centum viris, nedum populo. Vel forte duos tantum panes primitiarum apposuit centum viris, dicens: Haec dicit Dominus. Comedent, et supererit: Et factum est ita miraculose juxta verbum Domini.